Found 11 Results for: inopia

  • Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia. (Liber Genesis 41, 36)

  • audivi quod triticum venundetur in Ægypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. (Liber Genesis 42, 2)

  • Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas. (Liber Iob 27, 20)

  • Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. (Liber Psalmorum 33, 10)

  • oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas. (Liber Psalmorum 87, 10)

  • Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. (Liber Psalmorum 106, 41)

  • Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ; et alius, natus in regno, inopia consumatur. (Liber Ecclesiastes 4, 14)

  • Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua. (Liber Ecclesiasticus 4, 2)

  • Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur. (Liber Ecclesiasticus 20, 23)

  • In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit. (Liber Ecclesiasticus 40, 32)

  • Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina