Found 342 Results for: naturalis hominis
Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. (Evangelium secundum Lucam 9, 56)
Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. (Evangelium secundum Lucam 9, 58)
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. (Evangelium secundum Lucam 11, 26)
Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. (Evangelium secundum Lucam 11, 30)
Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. (Evangelium secundum Lucam 12, 10)
Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: (Evangelium secundum Lucam 12, 16)
Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. (Evangelium secundum Lucam 12, 40)
Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. (Evangelium secundum Lucam 17, 22)
nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. (Evangelium secundum Lucam 17, 24)
Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: (Evangelium secundum Lucam 17, 26)
secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. (Evangelium secundum Lucam 17, 30)