Found 342 Results for: naturalis hominis
Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia. (Liber Ecclesiasticus 21, 27)
Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum: (Liber Ecclesiasticus 23, 27)
Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. (Liber Ecclesiasticus 27, 5)
Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. (Liber Ecclesiasticus 27, 7)
Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. (Liber Ecclesiasticus 29, 28)
Jucunditas cordis, hæc est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis: et exsultatio viri est longævitas. (Liber Ecclesiasticus 30, 23)
Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. (Liber Ecclesiasticus 34, 3)
Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. (Liber Ecclesiasticus 36, 24)
Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. (Liber Isaiae 2, 11)
Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. (Liber Isaiae 8, 1)
Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet, (Liber Isaiae 13, 7)