Found 284 Results for: nomine Dei
Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. (Epistula ad Hebraeos 6, 10)
Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. (Epistula Iacobi 5, 10)
Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: (Epistula Iacobi 5, 14)
Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. (Epistula I Petri 4, 14)
Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine: (Epistula I Petri 4, 16)
Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. (Epistula I Ioannis 3, 23)
Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. (Epistula I Ioannis 5, 13)
Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. (Epistula III Ioannis 1, 7)