Found 1195 Results for: pot

  • Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: (Epistula ad Hebraeos 10, 1)

  • arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. (Epistula ad Hebraeos 11, 19)

  • Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. (Epistula ad Hebraeos 13, 10)

  • Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. (Epistula Iacobi 1, 21)

  • vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? (Epistula Iacobi 2, 6)

  • Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)

  • In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)

  • linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. (Epistula Iacobi 3, 8)

  • Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. (Epistula Iacobi 3, 12)

  • concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. (Epistula Iacobi 4, 2)

  • Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare. (Epistula Iacobi 4, 12)

  • Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus. (Epistula I Petri 3, 22)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina