Found 244 Results for: primum templum
Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. (Evangelium secundum Lucam 9, 59)
Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt. (Evangelium secundum Lucam 9, 61)
In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: (Evangelium secundum Lucam 10, 5)
Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. (Evangelium secundum Lucam 12, 31)
Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. (Evangelium secundum Lucam 17, 25)
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. (Evangelium secundum Lucam 18, 10)
Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, (Evangelium secundum Lucam 19, 45)
Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. (Evangelium secundum Lucam 21, 9)
Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). (Evangelium secundum Ioannem 1, 41)
et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. (Evangelium secundum Ioannem 2, 10)
Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. (Evangelium secundum Ioannem 2, 19)
Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? (Evangelium secundum Ioannem 2, 20)