Found 134 Results for: propheta
Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam. (Prophetia Osee 4, 5)
Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus. (Prophetia Osee 9, 8)
In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto, et in propheta servatus est. (Prophetia Osee 12, 13)
Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetæ: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros. (Prophetia Amos 7, 14)
Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: Vade, propheta ad populum meum Israël. (Prophetia Amos 7, 15)
Onus quod vidit Habacuc propheta. (Prophetia Habacuc 1, 1)
sed dicet: Non sum propheta: homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea. (Prophetia Zachariae 13, 5)
Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 11)
Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 15)
Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. (Evangelium secundum Marcum 1, 2)
Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. (Evangelium secundum Marcum 6, 4)