Found 33 Results for: sacrificia

  • Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator ; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat. (Liber Ecclesiastes 9, 2)

  • quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia injusta, (Liber Sapientiae 12, 4)

  • Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem ; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)

  • Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes, (Liber Sapientiae 14, 23)

  • Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie. (Liber Ecclesiasticus 45, 17)

  • Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quæ dedit illi et semini ejus. (Liber Ecclesiasticus 45, 26)

  • Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animæ ipsorum: non intrabit in domum Domini. (Prophetia Osee 9, 4)

  • et sedebit conflans, et emundans argentum: et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. (Prophetia Malachiae 3, 3)

  • Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: (Epistula ad Hebraeos 5, 1)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina