Found 115 Results for: sermonem

  • Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. (Liber Genesis 4, 23)

  • Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, (Liber Genesis 27, 30)

  • Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen : qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum. (Liber Exodus 2, 15)

  • Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. (Liber Exodus 4, 8)

  • qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. (Liber Exodus 9, 21)

  • Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. (Liber Exodus 17, 1)

  • Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum. (Liber Exodus 32, 28)

  • Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo. (Liber Exodus 33, 4)

  • Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi. (Liber Numeri 4, 37)

  • Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. (Liber Numeri 23, 2)

  • Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? (Liber Numeri 24, 13)

  • Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri, (Liber Deuteronomii 1, 26)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina