Found 143 Results for: virtutem Dei scientia
Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 9, 2)
Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta. (Liber Ecclesiasticus 9, 21)
sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)
Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis. (Liber Ecclesiasticus 17, 31)
virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? (Liber Ecclesiasticus 18, 4)
Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet. (Liber Ecclesiasticus 21, 16)
Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba. (Liber Ecclesiasticus 21, 21)
Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas. (Liber Ecclesiasticus 29, 27)
Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera. (Liber Ecclesiasticus 31, 40)
primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam. (Liber Ecclesiasticus 32, 5)
A Domini scientia separati sunt, facto sole, et præceptum custodiente. (Liber Ecclesiasticus 33, 8)