Found 54 Results for: virtutis

  • maxime autem noctibus ad hujuscemodi excursus ferebatur, et fama virtutis ejus ubique diffundebatur. (Liber II Maccabaeorum 8, 7)

  • sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. (Liber Sapientiae 5, 13)

  • Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 24)

  • Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit: (Liber Sapientiae 7, 25)

  • Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ: sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 21)

  • Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris posse. (Liber Sapientiae 12, 18)

  • hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est. (Liber Sapientiae 16, 23)

  • Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ: (Liber Ecclesiasticus 6, 30)

  • et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, (Liber Ecclesiasticus 24, 2)

  • In me gratia omnis viæ et veritatis: in me omnis spes vitæ et virtutis. (Liber Ecclesiasticus 24, 25)

  • Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani: (Liber Ecclesiasticus 34, 19)

  • et circumcinxit eum zona gloriæ, et induit eum stolam gloriæ, et coronavit eum in vasis virtutis. (Liber Ecclesiasticus 45, 9)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina