Found 836 Results for: vita post mortem
Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)
Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. (Epistula ad Romanos 7, 10)
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)
Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: (Epistula ad Romanos 8, 6)
Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, (Epistula ad Romanos 8, 38)
Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? (Epistula ad Romanos 11, 15)
Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt: (Epistula I ad Corinthios 3, 22)
Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. (Epistula I ad Corinthios 11, 26)
et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim: (Epistula I ad Corinthios 15, 5)
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 19)
aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus? (Epistula II ad Corinthios 2, 16)
semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. (Epistula II ad Corinthios 4, 10)