Found 55 Results for: Adduxit

  • videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiæ Adadezer erat dux eorum (Liber I Paralipomenon 19, 16)

  • porro Amasiam regem Juda filium Joas filii Joachaz cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis (Liber II Paralipomenon 25, 23)

  • tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriæ qui percussit eum magnamque prædam de ejus cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israël traditus est et percussus plaga grandi (Liber II Paralipomenon 28, 5)

  • constituitque regem pro eo Eliacim fratrem ejus super Judam et Hierusalem et vertit nomen ejus Joacim ipsum vero Joachaz tulit secum et adduxit in Ægyptum (Liber II Paralipomenon 36, 4)

  • adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus ejus (Liber II Paralipomenon 36, 17)

  • et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis ædificemus vobiscum quia ita ut vos quærimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc (Liber Esdrae 4, 2)

  • numquid non hæc fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum (Liber Nehemiae 13, 18)

  • vivit Deus qui abstulit judicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam (Liber Iob 27, 2)

  • et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quæ erant illis et adduxit in Judæam cum lætitia magna (Liber I Maccabaeorum 5, 23)

  • ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem (Liber Isaiae 31, 2)

  • sed vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc et habitabunt in terra sua (Liber Ieremiae 23, 8)

  • ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joachim regem Juda et principes ejus et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem (Liber Ieremiae 24, 1)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina