Found 414 Results for: Asa

  • et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum et demolientur prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia (Prophetia Ezechielis 16, 39)

  • et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriæ tuæ (Prophetia Ezechielis 23, 26)

  • quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et prætoriola de insulis Italiæ (Prophetia Ezechielis 27, 6)

  • Græcia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et vasa ærea adduxerunt populo tuo (Prophetia Ezechielis 27, 13)

  • quattuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris extructæ longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima (Prophetia Ezechielis 40, 42)

  • et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui. (Prophetia Danielis 1, 2)

  • Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam (Prophetia Danielis 1, 11)

  • Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum dabatque eis legumina. (Prophetia Danielis 1, 16)

  • Præcepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates eius, uxoresque eius, et concubinæ. (Prophetia Danielis 5, 2)

  • Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem et biberunt in eis rex, et optimates eius, uxores et concubinæ illius. (Prophetia Danielis 5, 3)

  • sed adversum Dominatorem caëli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)

  • Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Ægyptum ipse prævalebit adversus regem Aquilonis. (Prophetia Danielis 11, 8)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina