Found 55 Results for: Beatus
beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum (Liber Isaiae 56, 2)
Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque. (Prophetia Danielis 12, 12)
et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me (Evangelium secundum Matthaeum 11, 6)
respondens autem Jesus dixit ei beatus es Simon Bar Jona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 16, 17)
beatus ille servus quem cum venerit dominus ejus invenerit sic facientem (Evangelium secundum Matthaeum 24, 46)
et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me (Evangelium secundum Lucam 7, 23)
factum est autem cum hæc diceret extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quæ suxisti (Evangelium secundum Lucam 11, 27)
beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem (Evangelium secundum Lucam 12, 43)
et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione justorum (Evangelium secundum Lucam 14, 14)
hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei (Evangelium secundum Lucam 14, 15)
beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum (Epistula ad Romanos 4, 8)
tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non judicat semet ipsum in eo quo probat (Epistula ad Romanos 14, 22)