Found 987 Results for: David est scriptor list of liberos

  • accinctus ergo David gladio ejus super veste sua cœpit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit ea (Liber I Samuelis 17, 39)

  • ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et armiger ejus ante eum (Liber I Samuelis 17, 41)

  • cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu (Liber I Samuelis 17, 42)

  • et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis (Liber I Samuelis 17, 43)

  • dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ (Liber I Samuelis 17, 44)

  • dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israël quibus exprobrasti (Liber I Samuelis 17, 45)

  • cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei (Liber I Samuelis 17, 48)

  • prævaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David (Liber I Samuelis 17, 50)

  • adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero ejus posuit in tabernaculo suo (Liber I Samuelis 17, 54)

  • eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiæ de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi (Liber I Samuelis 17, 55)

  • cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu (Liber I Samuelis 17, 57)

  • et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitæ ego sum (Liber I Samuelis 17, 58)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina