Found 999 Results for: David in generatione

  • dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum præputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum (Liber I Samuelis 18, 25)

  • cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis (Liber I Samuelis 18, 26)

  • et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit præputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener ejus dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem (Liber I Samuelis 18, 27)

  • et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum (Liber I Samuelis 18, 28)

  • et Saul magis cœpit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebus (Liber I Samuelis 18, 29)

  • et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen ejus nimis (Liber I Samuelis 18, 30)

  • locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Jonathan filius Saul diligebat David valde (Liber I Samuelis 19, 1)

  • et indicavit Jonathan David dicens quærit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quæso mane et manebis clam et absconderis (Liber I Samuelis 19, 2)

  • locutus est ergo Jonathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera ejus bona sunt tibi valde (Liber I Samuelis 19, 4)

  • et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israël vidisti et lætatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa (Liber I Samuelis 19, 5)

  • vocavit itaque Jonathan David et indicavit ei omnia verba hæc et introduxit Jonathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius (Liber I Samuelis 19, 7)

  • motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie ejus (Liber I Samuelis 19, 8)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina