Found 2378 Results for: Deus verbum
Abrahæ namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem juraret majorem juravit per semet ipsum (Epistula ad Hebraeos 6, 13)
in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit jusiurandum (Epistula ad Hebraeos 6, 17)
dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus (Epistula ad Hebraeos 9, 20)
tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam (Epistula ad Hebraeos 10, 7)
tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat (Epistula ad Hebraeos 10, 9)
fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo (Epistula ad Hebraeos 11, 5)
expectabat enim fundamenta habentem civitatem cujus artifex et conditor Deus (Epistula ad Hebraeos 11, 10)
nunc autem meliorem appetunt id est cælestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem (Epistula ad Hebraeos 11, 16)
arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit (Epistula ad Hebraeos 11, 19)
in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater (Epistula ad Hebraeos 12, 7)
et tubæ sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum (Epistula ad Hebraeos 12, 19)
etenim Deus noster ignis consumens est (Epistula ad Hebraeos 12, 29)