Found 145 Results for: Donum argentum

  • et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima (Liber Sapientiae 3, 14)

  • nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius (Liber Sapientiae 7, 9)

  • et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis præcordiis meis (Liber Sapientiae 8, 21)

  • infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquæ (Liber Sapientiae 13, 10)

  • et qui ante læsi erant quoniam non lædebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant (Liber Sapientiae 18, 2)

  • quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis (Liber Ecclesiasticus 2, 5)

  • multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit (Liber Ecclesiasticus 8, 3)

  • aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos (Liber Ecclesiasticus 28, 29)

  • aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum (Liber Ecclesiasticus 40, 25)

  • collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum (Liber Ecclesiasticus 47, 20)

  • argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua (Liber Isaiae 1, 22)

  • ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quærant nec aurum velint (Liber Isaiae 13, 17)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina