Found 550 Results for: Eas

  • et nunc Israël quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 10, 12)

  • disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quæ majores et fortiores vobis sunt (Liber Deuteronomii 11, 23)

  • hæc sunt præcepta atque judicia quæ facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris (Liber Deuteronomii 12, 1)

  • quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum (Liber Deuteronomii 12, 29)

  • cave ne imiteris eas postquam te fuerint intrœunte subversæ et requiras cærimonias earum dicens sicut coluerunt gentes istæ deos suos ita et ego colam (Liber Deuteronomii 12, 30)

  • juste quod justum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi (Liber Deuteronomii 16, 20)

  • sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas justitiam coram Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 24, 13)

  • et idcirco nunc offero primitias frugum terræ quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 26, 10)

  • hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua (Liber Deuteronomii 26, 16)

  • percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et æstu et ære corrupto ac robigine et persequatur donec pereas (Liber Deuteronomii 28, 22)

  • percutiat te Dominus ulcere Ægypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas (Liber Deuteronomii 28, 27)

  • et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te (Liber Deuteronomii 28, 29)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina