Found 35 Results for: Equos

  • si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum (Liber Ieremiae 22, 4)

  • jungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis (Liber Ieremiae 46, 4)

  • ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes Æthiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et jacientes sagittas (Liber Ieremiae 46, 9)

  • gladius ad equos ejus et ad currus ejus et ad omne vulgus quod est in medio ejus et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros ejus qui diripientur (Liber Ieremiae 50, 37)

  • arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad prœlium contra te filia Babylon (Liber Ieremiae 50, 42)

  • qui recedens ab eo misit nuntios ad Ægyptum ut daret sibi equos et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit hæc et qui dissolvit pactum numquid effugiet (Prophetia Ezechielis 17, 15)

  • de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum (Prophetia Ezechielis 27, 14)

  • et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis universos multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et gladium (Prophetia Ezechielis 38, 4)

  • et erit in die illa dicit Dominus auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas (Prophetia Michaeae 5, 10)

  • numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigæ tuæ salvatio (Prophetia Habacuc 3, 8)

  • et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur (Apocalypsis Ioannis 9, 17)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina