Found 300 Results for: Erunt
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ quam condidit Deus usque nunc neque fient (Evangelium secundum Marcum 13, 19)
et erunt stellæ cæli decidentes et virtutes quæ sunt in cælis movebuntur (Evangelium secundum Marcum 13, 25)
omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas (Evangelium secundum Lucam 3, 5)
tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia (Evangelium secundum Lucam 4, 7)
si autem ego in Beelzebub eicio dæmonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi judices vestri erunt (Evangelium secundum Lucam 11, 19)
dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quæ autem parasti cujus erunt (Evangelium secundum Lucam 12, 20)
erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres (Evangelium secundum Lucam 12, 52)
et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi (Evangelium secundum Lucam 13, 30)
dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur (Evangelium secundum Lucam 17, 34)
duæ erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur (Evangelium secundum Lucam 17, 35)
interrogaverunt autem illum dicentes præceptor quando hæc erunt et quod signum cum fieri incipient (Evangelium secundum Lucam 21, 7)
terræmotus magni erunt per loca et pestilentiæ et fames terroresque de cælo et signa magna erunt (Evangelium secundum Lucam 21, 11)