Found 66 Results for: Finis temporum

  • Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi. (Prophetia Danielis 7, 28)

  • Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. (Prophetia Danielis 8, 17)

  • Scito ergo, et animadverte Ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum. (Prophetia Danielis 9, 25)

  • Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio. (Prophetia Danielis 9, 26)

  • Convertetur enim rex Aquilonis, et præparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum, annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis. (Prophetia Danielis 11, 13)

  • Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus. (Prophetia Danielis 11, 27)

  • Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis Usquequo finis horum mirabilium? (Prophetia Danielis 12, 6)

  • et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini (Prophetia Amos 6, 11)

  • et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus ad me venit finis super populum meum Israël non adiciam ultra ut pertranseam eum (Prophetia Amos 8, 2)

  • diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus (Prophetia Nahum 2, 9)

  • et micantis gladii et fulgurantis hastæ et multitudinis interfectæ et gravis ruinæ nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis (Prophetia Nahum 3, 3)

  • Æthiopia fortitudo et Ægyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo (Prophetia Nahum 3, 9)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina