Found 414 Results for: Fructus Spiritus

  • et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus obœdientibus sibi (Actus Apostolorum 5, 32)

  • multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt (Actus Apostolorum 8, 7)

  • cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam (Actus Apostolorum 8, 18)

  • dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum (Actus Apostolorum 8, 29)

  • cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens (Actus Apostolorum 8, 39)

  • ecclesia quidem per totam Judæam et Galilæam et Samariam habebat pacem et ædificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur (Actus Apostolorum 9, 31)

  • Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quærunt te (Actus Apostolorum 10, 19)

  • adhuc loquente Petro verba hæc cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum (Actus Apostolorum 10, 44)

  • et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est (Actus Apostolorum 10, 45)

  • dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil hæsitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri (Actus Apostolorum 11, 12)

  • cum autem cœpissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio (Actus Apostolorum 11, 15)

  • ministrantibus autem illis Domino et jejunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos (Actus Apostolorum 13, 2)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina