Found 57 Results for: Habebant

  • ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quæ obvolutæ et adstrictæ erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis (Prophetia Ezechielis 27, 24)

  • et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant (Prophetia Ezechielis 37, 8)

  • tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnæ atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra (Prophetia Ezechielis 42, 6)

  • Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. (Prophetia Danielis 13, 6)

  • et levavi oculos meos et vidi et ecce duæ mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et cælum (Prophetia Zachariae 5, 9)

  • et abiit opinio ejus in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui dæmonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos (Evangelium secundum Matthaeum 4, 24)

  • alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terræ (Evangelium secundum Matthaeum 13, 5)

  • sole autem orto æstuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 6)

  • et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant (Evangelium secundum Matthaeum 14, 5)

  • et quærentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant (Evangelium secundum Matthaeum 21, 46)

  • multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas (Evangelium secundum Marcum 3, 10)

  • et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant (Evangelium secundum Marcum 6, 31)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina