Found 255 Results for: Heliae propheta Ahab et Syria et Achasia Samariæ

  • nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quæ tua sunt (Liber Genesis 20, 7)

  • dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus (Liber Exodus 7, 1)

  • dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum (Liber Numeri 12, 6)

  • propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Ægypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi præcepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 13, 5)

  • propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quæ ego non præcepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur (Liber Deuteronomii 18, 20)

  • hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille prædixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum (Liber Deuteronomii 18, 22)

  • et non surrexit propheta ultra in Israël sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem (Liber Deuteronomii 34, 10)

  • et cognovit universus Israël a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini (Liber I Samuelis 3, 20)

  • olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns (Liber I Samuelis 9, 9)

  • dixitque Gad propheta ad David noli manere in præsidio proficiscere et vade in terram Juda et profectus David venit in saltum Hareth (Liber I Samuelis 22, 5)

  • venit quoque Syria Damasci ut præsidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum (Liber II Samuelis 8, 5)

  • et posuit David præsidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est (Liber II Samuelis 8, 6)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina