Found 48 Results for: Hieu

  • abiit igitur qui ascenderat currum in occursum ejus et ait hæc dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur (Liber II Regum 9, 18)

  • misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait hæc dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et sequere me (Liber II Regum 9, 19)

  • nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi præceps enim graditur (Liber II Regum 9, 20)

  • et ait Joram junge currum junxeruntque currum ejus et egressus est Joram rex Israël et Ahazias rex Juda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis (Liber II Regum 9, 21)

  • cumque vidisset Joram Hieu dixit pax est Hieu at ille respondit quæ pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuæ et veneficia ejus multa vigent (Liber II Regum 9, 22)

  • porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Joram inter scapulas et egressa est sagitta per cor ejus statimque corruit in curru suo (Liber II Regum 9, 24)

  • dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitæ memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem hujus quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens (Liber II Regum 9, 25)

  • Ahazias autem rex Juda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est juxta Jeblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi (Liber II Regum 9, 27)

  • venit Hieu Hiezraël porro Hiezabel introitu ejus audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram (Liber II Regum 9, 30)

  • ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum suum (Liber II Regum 9, 31)

  • levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quæ est ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi (Liber II Regum 9, 32)

  • reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezraël comedent canes carnes Hiezabel (Liber II Regum 9, 36)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina