Found 138 Results for: Holocaustum

  • omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum (Liber II Paralipomenon 29, 28)

  • pars autem regis erat ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi (Liber II Paralipomenon 31, 3)

  • conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere (Liber Esdrae 3, 3)

  • feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo (Liber Esdrae 3, 4)

  • et post hæc holocaustum juge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quæ erant consecratæ et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo (Liber Esdrae 3, 5)

  • a primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino porro templum Dei fundatum necdum erat (Liber Esdrae 3, 6)

  • quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in holocaustum Deo cæli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia (Liber Esdrae 6, 9)

  • sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israël vitulos duodecim pro omni Israël arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino (Liber Esdrae 8, 35)

  • ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israël et in omnem usum domus Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 33)

  • sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Job et offerte holocaustum pro vobis Job autem servus meus orabit pro vobis faciem ejus suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Job (Liber Iob 42, 8)

  • memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma (Liber Psalmorum 19, 4)

  • sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti (Liber Psalmorum 39, 7)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina