Found 44 Results for: Jugum

  • occupatio magna creata est omnibus hominibus et jugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium (Liber Ecclesiasticus 40, 1)

  • jugum enim oneris ejus et virgam umeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian (Liber Isaiae 9, 4)

  • et erit in die illa auferetur onus ejus de umero tuo et jugum ejus de collo tuo et conputrescet jugum a facie olei (Liber Isaiae 10, 27)

  • sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis jugum ejus et onus illius ab umero eorum tolletur (Liber Isaiae 14, 25)

  • iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti jugum tuum valde (Liber Isaiae 47, 6)

  • a sæculo confregisti jugum meum rupisti vincula mea et dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix (Liber Ieremiae 2, 20)

  • ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini judicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt jugum ruperunt vincula (Liber Ieremiae 5, 5)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël contrivi jugum regis Babylonis (Liber Ieremiae 28, 2)

  • et Jechoniam filium Joachim regem Juda et omnem transmigrationem Judæ qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim jugum regis Babylonis (Liber Ieremiae 28, 4)

  • et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens hæc dicit Dominus sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium (Liber Ieremiae 28, 11)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terræ dedi ei (Liber Ieremiae 28, 14)

  • et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram jugum ejus de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni (Liber Ieremiae 30, 8)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina