Found 92 Results for: Lapides

  • et sarta tecta faciebant et in his qui cædebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quæ indigebant expensa ad muniendam domum (Liber II Regum 12, 12)

  • tignariis videlicet et cementariis et his qui interrupta conponunt et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad instaurandum templum (Liber II Regum 22, 6)

  • et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos ut ædificaretur domus Dei (Liber I Paralipomenon 22, 2)

  • ecce ego in paupertatula mea præparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum æris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides præparavi ad universa inpendia (Liber I Paralipomenon 22, 14)

  • ego autem totis viribus meis præparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea æs in ænea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime (Liber I Paralipomenon 29, 2)

  • et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Jeihel Gersonitis (Liber I Paralipomenon 29, 8)

  • præbuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus multitudine magna (Liber II Paralipomenon 1, 15)

  • et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia qui cæderent lapides in montibus præpositosque eorum tria milia sescentos (Liber II Paralipomenon 2, 2)

  • fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus cæderent tria milia autem et sescentos præpositos operum populi (Liber II Paralipomenon 2, 18)

  • porro Asa rex adsumpsit universum Judam et tulerunt lapides Rama et ligna quæ ædificationi præparaverat Baasa ædificavitque ex eis Gabaa et Maspha (Liber II Paralipomenon 16, 6)

  • qui congregati adversus eum miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini (Liber II Paralipomenon 24, 21)

  • præparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui clypeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad jaciendos lapides (Liber II Paralipomenon 26, 14)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina