Found 755 Results for: Levitico Moses et sacerdotes legem

  • dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quæ scripsi ut doceas eos (Liber Exodus 24, 12)

  • surrexerunt Moses et Josue minister ejus ascendensque Moses in montem Dei (Liber Exodus 24, 13)

  • cumque ascendisset Moses operuit nubes montem (Liber Exodus 24, 15)

  • ingressusque Moses medium nebulæ ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Liber Exodus 24, 18)

  • Aaron scilicet et liberos ejus et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum (Liber Exodus 29, 9)

  • videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos præcedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Ægypti ignoramus quid acciderit (Liber Exodus 32, 1)

  • Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine magna et in manu robusta (Liber Exodus 32, 11)

  • et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)

  • videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat (Liber Exodus 32, 25)

  • et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio (Liber Exodus 32, 29)

  • facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro (Liber Exodus 32, 30)

  • Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen ejus tabernaculum fœderis et omnis populus qui habebat aliquam quæstionem egrediebatur ad tabernaculum fœderis extra castra (Liber Exodus 33, 7)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina