Found 353 Results for: Moses et pharaonem

  • et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut præceperat Moses juxta verbum Domini umeris suis in vectibus (Liber I Paralipomenon 15, 15)

  • tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon (Liber I Paralipomenon 21, 29)

  • filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii ejus in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini ejus in perpetuum (Liber I Paralipomenon 23, 13)

  • et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum fœderis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine (Liber II Paralipomenon 1, 3)

  • nihilque erat aliud in arca nisi duæ tabulæ quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto (Liber II Paralipomenon 5, 10)

  • et prædicatum est in Juda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israël in deserto (Liber II Paralipomenon 24, 9)

  • sic Isaac sic Jacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles (Liber Iudith 8, 23)

  • Moses et Aaron in sacerdotibus ejus et Samuhel inter eos qui invocant nomen ejus invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos (Liber Psalmorum 98, 6)

  • et dixit ut disperderet eos si non Moses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus ut averteret iram ejus ne disperderet eos (Liber Psalmorum 105, 23)

  • et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos (Liber Psalmorum 105, 32)

  • emisit signa et prodigia in medio tui Ægypte in Pharaonem et in omnes servos ejus (Liber Psalmorum 134, 9)

  • et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro quoniam in æternum misericordia ejus (Liber Psalmorum 135, 15)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina