Found 251 Results for: Nisi

  • rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israël (Liber II Paralipomenon 18, 30)

  • et ascenderunt in terram Juda et vastaverunt eam diripueruntque cunctam substantiam quæ inventa est in domo regis insuper et filios ejus et uxores nec remansit ei filius nisi Joachaz qui minimus natu erat (Liber II Paralipomenon 21, 17)

  • nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias Domini (Liber II Paralipomenon 23, 6)

  • et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et jumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam (Liber Nehemiae 2, 12)

  • tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea (Liber Thobis 6, 18)

  • Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam (Liber Thobis 7, 10)

  • et non fuit qui insultaret populo isti nisi quando recessit a cultura Domini Dei sui (Liber Iudith 5, 17)

  • quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor (Liber Iudith 6, 2)

  • vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum (Liber Iudith 8, 33)

  • et quæ intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas ædes deducebatur quæ sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis regis præsidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire jussisset ex nomine (Liber Esther 2, 14)

  • omnes servi regis et cunctæ quæ sub dicione ejus sunt norunt provinciæ quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum (Liber Esther 4, 11)

  • cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare (Liber Esther 6, 6)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina