Found 175 Results for: Pede arcam Iordanis fluvium

  • misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca fœderis Domini Ofni et Finees (Liber I Samuelis 4, 4)

  • cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum juxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse judicavit Israël quadraginta annis (Liber I Samuelis 4, 18)

  • Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum (Liber I Samuelis 5, 1)

  • tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam juxta Dagon (Liber I Samuelis 5, 2)

  • cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon jacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo (Liber I Samuelis 5, 3)

  • et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israël responderuntque Getthei circumducatur arca Dei Israël et circumduxerunt arcam Dei Israël (Liber I Samuelis 5, 8)

  • miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitæ dicentes adduxerunt ad nos arcam Dei Israël ut interficiat nos et populum nostrum (Liber I Samuelis 5, 10)

  • miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum qui dixerunt dimittite arcam Dei Israël et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro (Liber I Samuelis 5, 11)

  • si remittitis arcam Dei Israël nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus ejus a vobis (Liber I Samuelis 6, 3)

  • tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea quæ exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus ejus et dimittite eam ut vadat (Liber I Samuelis 6, 8)

  • et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quæ habebat mures aureos et similitudinem anorum (Liber I Samuelis 6, 11)

  • porro Bethsamitæ metebant triticum in valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent (Liber I Samuelis 6, 13)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina