Found 105 Results for: Petrus

  • dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)

  • ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete (Evangelium secundum Ioannem 21, 11)

  • dicit ei tertio Simon Johannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas (Evangelium secundum Ioannem 21, 17)

  • conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus ejus et dixit Domine quis est qui tradit te (Evangelium secundum Ioannem 21, 20)

  • hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Jesu Domine hic autem quid (Evangelium secundum Ioannem 21, 21)

  • et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Johannes Jacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Jacobus Alphei et Simon Zelotes et Judas Jacobi (Actus Apostolorum 1, 13)

  • et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti (Actus Apostolorum 1, 15)

  • stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri judæi et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea (Actus Apostolorum 2, 14)

  • Petrus vero ad illos pænitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus (Actus Apostolorum 2, 38)

  • Petrus autem et Johannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam (Actus Apostolorum 3, 1)

  • intuens autem in eum Petrus cum Johanne dixit respice in nos (Actus Apostolorum 3, 4)

  • Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Actus Apostolorum 3, 6)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina