Found 55 Results for: Philisthinorum

  • porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul (Liber I Paralipomenon 12, 19)

  • fecit ergo David sicut præceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera (Liber I Paralipomenon 14, 16)

  • exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Ægypti (Liber II Paralipomenon 9, 26)

  • suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum et Arabum qui confines sunt Æthiopibus (Liber II Paralipomenon 21, 16)

  • et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus (Prophetia Amos 1, 8)

  • væ qui habitatis funiculum maris gens perditorum verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te ita ut non sit inhabitator (Prophetia Sophoniae 2, 5)

  • et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum (Prophetia Zachariae 9, 6)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina