Found 525 Results for: Prophetia Moses legem

  • hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cærimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur (Liber Leviticus 7, 35)

  • fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores (Liber Leviticus 8, 4)

  • quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron et pollicem manus ejus dextræ similiter et pedis (Liber Leviticus 8, 23)

  • facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios ejus ac majores natu Israël dixitque ad Aaron (Liber Leviticus 9, 1)

  • tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo (Liber Leviticus 9, 5)

  • ait Moses iste est sermo quem præcepit Dominus facite et apparebit vobis gloria ejus (Liber Leviticus 9, 6)

  • pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut præceperat Moses (Liber Leviticus 9, 21)

  • ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini (Liber Leviticus 9, 23)

  • dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron (Liber Leviticus 10, 3)

  • vocatis autem Moses Misaël et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra (Liber Leviticus 10, 4)

  • locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem cœtum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israël plangant incendium quod Dominus suscitavit (Liber Leviticus 10, 6)

  • locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento juxta altare quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 10, 12)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina