Found 114 Results for: Regni

  • octavodecimo anno regni Josiæ hoc phase celebratum est (Liber II Paralipomenon 35, 19)

  • in regno autem Asueri principio regni ejus scripserunt accusationem adversum habitatores Judæ et Hierusalem (Liber Esdrae 4, 6)

  • tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum (Liber Esdrae 4, 24)

  • et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis (Liber Esdrae 6, 15)

  • anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum (Liber Iudith 1, 5)

  • quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni ejus exordium fuit (Liber Esther 1, 2)

  • ut ostenderet divitias gloriæ regni sui ac magnitudinem atque jactantiam potentiæ suæ multo tempore centum videlicet et octoginta diebus (Liber Esther 1, 4)

  • et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut quæque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris esse viros principes ac majores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari (Liber Esther 1, 22)

  • ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo qui vocatur tebeth septimo anno regni ejus (Liber Esther 2, 16)

  • et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite ejus fecitque eam regnare in loco Vasthi (Liber Esther 2, 17)

  • mense primo cujus vocabulum est nisan anno duodecimo regni Asueri missa est sors in urnam quæ hebraice dicitur phur coram Aman quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar (Liber Esther 3, 7)

  • dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et cærimoniis insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam (Liber Esther 3, 8)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina