Found 350 Results for: Salomon filio Salomonis et genealogia Salomonis

  • habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 9, 25)

  • reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ et in libris Ahiæ Silonitis in visione quoque Jaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath (Liber II Paralipomenon 9, 29)

  • regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta annis (Liber II Paralipomenon 9, 30)

  • populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israël tu autem pasce domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber II Paralipomenon 10, 16)

  • loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda et ad universum Israël qui est in Juda et Beniamin (Liber II Paralipomenon 11, 3)

  • et roboraverunt regnum Juda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus (Liber II Paralipomenon 11, 17)

  • recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon (Liber II Paralipomenon 12, 9)

  • et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum (Liber II Paralipomenon 13, 6)

  • congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis (Liber II Paralipomenon 13, 7)

  • ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Joram filio Ahab rege Israël in bellum contra Azaël regem Syriæ in Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Joram (Liber II Paralipomenon 22, 5)

  • at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiæ quæ erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum (Liber II Paralipomenon 25, 18)

  • factaque est grandis celebritas in Hierusalem qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat (Liber II Paralipomenon 30, 26)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina