Found 350 Results for: Salomon filio Salomonis et genealogia Salomonis

  • et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo (Liber II Samuelis 19, 2)

  • accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir jemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israël (Liber II Samuelis 20, 1)

  • pepercitque rex Mifiboseth filio Jonathan filii Saul propter jusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul (Liber II Samuelis 21, 7)

  • tulit itaque rex duos filios Respha filiæ Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiæ Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi (Liber II Samuelis 21, 8)

  • et sermo ei cum Joab filio Sarviæ et cum Abiathar sacerdote qui adiuvabant partes Adoniæ (Liber I Regum 1, 7)

  • dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat (Liber I Regum 1, 11)

  • nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis (Liber I Regum 1, 12)

  • vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex jurasti mihi ancillæ tuæ dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias (Liber I Regum 1, 13)

  • quæ respondens ait domine mi tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo (Liber I Regum 1, 17)

  • eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatores (Liber I Regum 1, 21)

  • quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie (Liber I Regum 1, 30)

  • et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon (Liber I Regum 1, 34)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina