Found 108 Results for: Signum

  • pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur (Liber Isaiae 55, 13)

  • transite transite per portas præparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos (Liber Isaiae 62, 10)

  • et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Græciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus (Liber Isaiae 66, 19)

  • levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam (Liber Ieremiae 4, 6)

  • agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Juda et in civitatibus montanis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 32, 44)

  • et hoc vobis signum ait Dominus quod visitem ego super vos in loco isto ut sciatis quia vere conplebuntur sermones mei contra vos in malum (Liber Ieremiae 44, 29)

  • adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum prædicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia ejus superata sunt idola eorum (Liber Ieremiae 50, 2)

  • super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes præparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis (Liber Ieremiae 51, 12)

  • levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum (Liber Ieremiae 51, 27)

  • DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam (Lamentationes 3, 12)

  • et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israël (Prophetia Ezechielis 4, 3)

  • ad omne caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas (Prophetia Ezechielis 16, 25)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina