Found 179 Results for: Sion
etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion (Liber Psalmorum 83, 8)
diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Liber Psalmorum 86, 2)
numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus (Liber Psalmorum 86, 5)
audivit et lætata est Sion et exultaverunt filiæ Judææ propter judicia tua Domine (Liber Psalmorum 96, 8)
Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos (Liber Psalmorum 98, 2)
tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus (Liber Psalmorum 101, 14)
quia ædificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua (Liber Psalmorum 101, 17)
ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem (Liber Psalmorum 101, 22)
virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum (Liber Psalmorum 109, 2)
canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in æternum qui habitat (Liber Psalmorum 124, 1)
canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati (Liber Psalmorum 125, 1)
benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitæ tuæ (Liber Psalmorum 127, 5)