Found 20 Results for: Tenebrarum

  • vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu atque dixistis (Liber Deuteronomii 5, 23)

  • terram miseriæ et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans (Liber Iob 10, 22)

  • cum se moverit ad quærendum panem novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies (Liber Iob 15, 23)

  • in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit (Liber Iob 38, 19)

  • dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ vinculis tenebrarum et longæ noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt (Liber Sapientiae 17, 2)

  • una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquæ decurrentis nimium (Liber Sapientiae 17, 17)

  • solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quæ superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris (Liber Sapientiae 17, 20)

  • digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari (Liber Sapientiae 18, 4)

  • dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis (Prophetia Ioel 2, 2)

  • dies iræ dies illa dies tribulationis et angustiæ dies calamitatis et miseriæ dies tenebrarum et caliginis dies nebulæ et turbinis (Prophetia Sophoniae 1, 15)

  • si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te (Evangelium secundum Lucam 11, 36)

  • cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed hæc est hora vestra et potestas tenebrarum (Evangelium secundum Lucam 22, 53)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina