Found 1217 Results for: Tibi
ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen ejus Johannem (Evangelium secundum Lucam 1, 13)
et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate ejus gaudebunt (Evangelium secundum Lucam 1, 14)
et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et hæc tibi evangelizare (Evangelium secundum Lucam 1, 19)
et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei (Evangelium secundum Lucam 1, 35)
et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa (Evangelium secundum Lucam 4, 6)
dicens sine quid nobis et tibi Jesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei (Evangelium secundum Lucam 4, 34)
quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua (Evangelium secundum Lucam 5, 20)
quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula (Evangelium secundum Lucam 5, 23)
ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
ei qui te percutit in maxillam præbe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere (Evangelium secundum Lucam 6, 29)
et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge (Evangelium secundum Lucam 7, 14)
et respondens Jesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic (Evangelium secundum Lucam 7, 40)