Found 580 Results for: Tuam

  • tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos (Prophetia Ezechielis 5, 12)

  • fili hominis pone faciem tuam ad montes Israël et prophetabis ad eos (Prophetia Ezechielis 6, 2)

  • et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo (Prophetia Ezechielis 10, 2)

  • in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israël (Prophetia Ezechielis 12, 6)

  • fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et mærore bibe (Prophetia Ezechielis 12, 18)

  • et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo et vaticinare super eas (Prophetia Ezechielis 13, 17)

  • et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus amantium et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam et juravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus et facta es mihi (Prophetia Ezechielis 16, 8)

  • et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 16, 14)

  • et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut ejus fieres (Prophetia Ezechielis 16, 15)

  • et accidit post omnem malitiam tuam væ væ tibi ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 16, 23)

  • et fornicata es cum filiis Ægypti vicinis tuis magnarum carnium et multiplicasti fornicationem tuam ad inritandum me (Prophetia Ezechielis 16, 26)

  • et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldeis et nec sic satiata es (Prophetia Ezechielis 16, 29)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina