Found 108 Results for: Uxor

  • dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat hæc et hæc loqueris ei cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quæ erat (Liber I Regum 14, 5)

  • audivit Ahias sonitum pedum ejus intrœuntis per ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem missus sum ad te durus nuntius (Liber I Regum 14, 6)

  • surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est (Liber I Regum 14, 17)

  • ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panem (Liber I Regum 21, 5)

  • dixit ergo ad eum Hiezabel uxor ejus grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israël surge et comede panem et æquo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitæ (Liber I Regum 21, 7)

  • igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua (Liber I Regum 21, 25)

  • ambulavitque in viis regum Israël sicut ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor ejus et fecit quod malum est coram Domino (Liber II Regum 8, 18)

  • sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cujus urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor ejus Mehetabel filia Matred filiæ Mezaab (Liber I Paralipomenon 1, 50)

  • uxor quoque ejus Judaja peperit Jared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiæ filiæ Pharaonis quam accepit Mered (Liber I Paralipomenon 4, 18)

  • et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen ejus Phares porro nomen fratris ejus Sares et filii ejus Ulam et Recem (Liber I Paralipomenon 7, 16)

  • filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israël eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini (Liber II Paralipomenon 8, 11)

  • ambulavitque in viis regum Israël sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor ejus et fecit malum in conspectu Domini (Liber II Paralipomenon 21, 6)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina