Found 135 Results for: bene
bene consurgit diluculo qui quærit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis (Liber Proverbiorum 11, 27)
qui cognoscit in judicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem (Liber Proverbiorum 28, 21)
tria sunt quæ bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter (Liber Proverbiorum 30, 29)
et cognovi quod non esset melius nisi lætari et facere bene in vita sua (Liber Ecclesiastes 3, 12)
et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se (Liber Sapientiae 3, 5)
ibunt directæ emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient (Liber Sapientiae 5, 22)
per hæc cum illis deesset bene cum illis actum est (Liber Sapientiae 11, 6)
cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum (Liber Sapientiae 11, 14)
pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram (Liber Sapientiae 16, 2)
timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suæ benedicetur (Liber Ecclesiasticus 1, 13)
timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur (Liber Ecclesiasticus 1, 19)
non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est pænitentibus (Liber Ecclesiasticus 12, 3)