Found 177 Results for: bonis operibus

  • me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et dæmonium ab ea conpescuit gaudium parentibus ejus fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen cæli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad hæc dignum poterimus dare (Liber Thobis 12, 3)

  • aspicite ergo quæ fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque sæculorum exaltate in operibus vestris (Liber Thobis 13, 6)

  • Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum (Liber Thobis 13, 11)

  • confitere Domino in bonis et benedic Deum sæculorum ut reædificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia sæcula sæculorum (Liber Thobis 13, 12)

  • nam et provinciarum judices duces et procuratores omnisque dignitas quæ singulis locis et operibus præerat extollebant Judæos timore Mardochei (Liber Esther 9, 3)

  • nonne tu vallasti eum ac domum ejus universamque substantiam per circuitum operibus manuum ejus benedixisti et possessio illius crevit in terra (Liber Iob 1, 10)

  • non remansit de cibo ejus et propterea nihil permanebit de bonis ejus (Liber Iob 20, 21)

  • ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt (Liber Iob 21, 13)

  • cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me (Liber Iob 22, 18)

  • cognoscitur Dominus judicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis (Liber Psalmorum 9, 17)

  • anima ejus in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram (Liber Psalmorum 24, 13)

  • retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animæ meæ (Liber Psalmorum 34, 12)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina