Found 1062 Results for: caelum et terram

  • post hæc vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulos terræ tenentes quattuor ventos terræ ne flaret ventus super terram neque super mare neque in ullam arborem (Apocalypsis Ioannis 7, 1)

  • et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terræmotus (Apocalypsis Ioannis 8, 5)

  • et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terræ conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne fænum viride conbustum est (Apocalypsis Ioannis 8, 7)

  • et quintus angelus tuba cecinit et vidi stellam de cælo cecidisse in terram et data est illi clavis putei abyssi (Apocalypsis Ioannis 9, 1)

  • et de fumo exierunt lucustæ in terram et data est illis potestas sicut habent potestatem scorpiones terræ (Apocalypsis Ioannis 9, 3)

  • et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram (Apocalypsis Ioannis 10, 2)

  • et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram levavit manum suam ad cælum (Apocalypsis Ioannis 10, 5)

  • et juravit per viventem in sæcula sæculorum qui creavit cælum et ea quæ in illo sunt et terram et ea quæ in ea sunt et mare et quæ in eo sunt quia tempus amplius non erit (Apocalypsis Ioannis 10, 6)

  • et vox quam audivi de cælo iterum loquentem mecum et dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram (Apocalypsis Ioannis 10, 8)

  • hii habent potestatem cludendi cælum ne pluat diebus prophetiæ ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint (Apocalypsis Ioannis 11, 6)

  • et inhabitantes terram gaudebunt super illis et jucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo prophetæ cruciaverunt eos qui inhabitant super terram (Apocalypsis Ioannis 11, 10)

  • et iratæ sunt gentes et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram (Apocalypsis Ioannis 11, 18)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina