Found 168 Results for: exercitum Pharao

  • separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Judam vehementer irati reversi sunt in regionem suam (Liber II Paralipomenon 25, 10)

  • tu ipse Domine solus tu fecisti cælum cælum cælorum et omnem exercitum eorum terram et universa quæ in ea sunt maria et omnia quæ in eis sunt et tu vivificas omnia hæc et exercitus cæli te adorat (Liber Nehemiae 9, 6)

  • et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis ejus et in omni populo terræ illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die (Liber Nehemiae 9, 10)

  • accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ (Liber Iudith 3, 15)

  • et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent (Liber I Maccabaeorum 2, 44)

  • ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Judæ quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus jejunio hodie (Liber I Maccabaeorum 3, 17)

  • ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde (Liber I Maccabaeorum 3, 27)

  • et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quæ volebat et de inhabitantibus Judæam et Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 3, 34)

  • ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco (Liber I Maccabaeorum 3, 35)

  • mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu (Liber I Maccabaeorum 4, 9)

  • et nunc clamemus in cælum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie (Liber I Maccabaeorum 4, 10)

  • quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Judam et exercitum in campo paratum ad prœlium (Liber I Maccabaeorum 4, 21)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina